Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/336

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée


Galliæ rector, cum Italicâ legione, & alâ Taurinâ, Lugduni tendentibus. Nec in Rhæticis copiis mora, quo minus statim adjungerentur.

Ne in Britanniâ quidem dubitatum. Præerat Trebellius Maximus, per avaritiam ac sortes contemptus exercitui invisusque. Accendebat odium ejus Roscius Cælius legatus vicesimæ legionis olim discors, sed occasione civilium armorum atrocius proruperant. Trebellius seditionem & confusum ordinem disciplinæ Cælio : spoliatas & inopes legiones Cælius Trebellio objectabat, cùm interim fœdis legatorum certaminibus, modestia exercitus corrupta, eoque discordiæ ventum, ut auxiliarium quoque militum convitiis proturbatus, & aggregantibus se Cælio cohortibus alisque, desertus Trebellius ad Vitellium perfugerit ; quies provinciæ, quamquam remoto consulari, mansit. Rexere legati legionum, pares jure, Cælius audendo potentior.

Adjuncto Britannico exercitu, ingens viribus opibusque Vitellius, duos duces, duo itinera bello destinavit. Fabius Valens allicere, vel si abnuerent, vastare Gallias, & Cotianis Alpibus