Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/360

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée


exercitum Vespasianus, Syriæ legiones Mucianus sacramento Othonis adegere. Simul AEgyptus, omnesque versæ in Orientem provinciæ, nomine ejus tenebantur. Idem Africa ; obsequium, initio à Carthagine orto. Neque exspectata Vipsanii Aproniani proconsulis auctoritate, Crescens Neronis libertus (nam & hi malis temporibus partem se Reipublicæ faciunt) epulum plebi, ob lætitiam recentis imperii, obtulerat ; & populus pleraque sine modo festinavit. Carthaginem cetoræ civitates secutæ. Sic distractis exercitibus ac provinciis, VitelIio quidem ad capessendam principatus fortunam bello opus erat.

Otho, ut in multâ pace, munia imperii obibat : quædam ex dignitate Reipublicæ ; pleraque, contra decus, ex præsenti usu properando. Consul cum Titiano, fratre in Kalend. Martias ipse, proximos menses Verginio destinat, ut aliquod exercitui Germanico delinimentum. Jungitur Verginio Poppæus Vopiscus, prætextu veteris amicitiæ, plerique Viennensium honori datum interpretabantur. Ceteri consulatus ex destinatione Neronis, aut Galbæ, mansere. Cælio ac Flavio Sabinis, in Julias ; Ario Antonino & Mario Celso, in Septembres ; quorum honori ne

Vitellius quidem victor intercessit.