Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/366

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée


& Julianus Titius, ac Numisius Lupus, legati legionum, consularibus ornamentis donantur : læto Othone, & gloriam in se trahente, tamquam & ipse felix bello, & suis ducibus suisque exercitibus Rempublicam auxisset.

Parvo interim initio, unde nihil timebatur, orta seditio, propè urbi excidio fuit. Septimamdecimam cohortem, è coloniâ Hostiensi, in urbem acciri Otho jusserat. Armandæ ejus cura, Vario Crispino tribuno è prætorianis, data. Is quo magis vacuus, quietis castris, jussa exsequeretur ; vehicula cohortis, incipiente nocte, onerari aperto armamentario jubet. Tempus, in suspicionem ; caussa, in crimen ; affectatio quietus, in tumultum evaluit. Et visa inter temulentos arma, cupidinem sui movere. Fremit miles, & tribunos centurionesque proditionis arguit, tamquam familiæ senatorum ad perniciem Othonis armarentur. Pars ignari & vino graves, pessimus quisque in occasionem prædarum, vulgus, ut mos est, cujusque motus novi cupidum ; & obsequia meliorum nox abstulerat. Resistentem seditioni tribunum, & severissimos centurionum obtruncant ; rapta arma, nudati gladii, insidentes equis, urbem ac palatium petunt.