Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/400

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée


ejus inter homines audita est, cum majorem sonitutn emisiffet illâ parte, quâ facilius loquebatur : Væ me, puto, concacavi me. Quid autem fecerit, nescio : omnia certe concacavit.

Quæ in terris postea sint acta, supervacuum est referre. Scitis enim optime : nec periculum est, ne excidant, quæ memoriæ publicum gaudium impresserunt. Nemo felicitatis suæ obliviscitur. In cælo quæ acta sint audite : fides penes auctorem erit. Nunciatur Jovi, venisse quemdam bonæ staturæ, bene canum, nescio quid illum minari : assiduè enim caput movere, pedem dextrum trahere. Quæsisse se, cujus nationis esset ? respondisse, nescio quid

perturbato sono, & voce confusâ, non intelligere se linguam ejus ; nec Græcum esse, nec Romanum, nec ullius gentis notæ.

Tum Jupiter Herculem, quia totum orbem terrarum pererraverat, & nosse videbatur omnes nationes, jubet ire & explorare, quorum hominum esset. Tum Hercules primo adspectu sane perturbatus est, ut qui etiam non omnia monstra timuerit : ut vidit novi generis faciem, insolitum incessum, vocem nullius terrestris animalis, sed

(qualis esse marinis belluis solet) raucam & implicatam, putavit sibi tertium decimum laborem venisse. Diligentius intuenti, visus est quasi homo. Accessit itaque, & quod facillimum fuit Græculo, ait : τις ποθεν εις ανδωυ ποταιοι πτολις.