Page:Rutebeuf - Oeuvres complètes, recueillies par Jubinal, tome II, 1839.djvu/456

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
449
ADDITIONS.

nos : omnes extraneos hospites et peregrinos recipit mansuetudo nostra. Fur nec predo apud nos invenitur neque adulator habet ibi locum, neque avaricia. Nulla divisio est apud nos. Homines abundant in omnibus divitiis ; equos paucos habemus et viles. Neminem credimus parem nobis in divitiis neque in numero gentium. Quando ad bella procedimus, contra inimicos nostros .xiij. cruces magnas et precelsas, factas ex auro et gemmis, in singulis plaustris, loco vexillorum ante faciem nostram portari facimus, et unamquamque earum secuntur .x. milia militum et .c. millia peditum armatorum exceptis aliis qui sarcinis et curribus et in ducendis victualibus exercitus deputati sunt. Quando vero, simpliciter equitamus, ante majestatem nostram precedit crux lignea nulla pictura neque auro aut gemmis ornata, ut semper simus memores passionis Domini nostri Jesu Christi, et vas unum aureum terra plenum ut cognoscamus quia etiam caro nostra in propriam redigetur originem, id est in terram ; et aliud vas argenteum plenum auro portatur ante nos, ut omnes intelligant nos dominum esse dominantium. Omnibus divitiis que sunt in mundo superabundat et precellit magnificentia nostra. Inter nos nullus mentitur, nec potest mentiri aliquis ibi, et si quis ibidem scienter mentiri cepit, statim moritur ; id est quasi mortuus inter nos reputatur, nec ejus apud nos fit mentio, nec honorem apud nos ulterius consequitur. Omnes sequimur veritatem et diligimus nos invicem. Adulter non est inter nos ; nullum vitium apud nos regnat. Singulis annis visitamus corpus Danielis prophete, cum exercito magno, in Babilone deserta ; et omnes sunt armati propter tirios et alios serpentes qui vocantur demetes. Apud nos capiuntur pisces quorum sanguine tingitur purpura.