Page:Rutebeuf - Oeuvres complètes, recueillies par Jubinal, tome II, 1839.djvu/458

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
451
ADDITIONS.

lia hominum preter ingredientes et exeuntes ; et hi omnes accipiunt expensas de camera nostra singulis diebus, tam in equis quam in aliis expensis. Hec mensa est de precioso smaragdo, quam sustinent due columne de ametisto. Hujus lapidis virtus neminem permittit inebriari. Ante fores palacii nostri, juxta locum ubi pugnantes in duello agonizant, est speculum mire magnitudinis ad quod per .cxxv. gradus ascenditur. Gradus vero sunt de porphiretico, partim serpentino et alabastro. A tercia parte inferius hinc usque ad terciam partem superius sunt de cristallo, jaspide, sardonico ; superior vero tercia pars de ametisto, ambra et jaspide et panthera. Speculum vero una sola columna innititur, super ipsam vero basis jacens, super quam columne due, super quas item alia basis, et super ipsam quatuor columne, super quas item alia basis, et super ipsam .viij. columne, super quas item alia basis ; et super ipsam columne .xvj., super quas item alia basis, super quam columne triginta due, super quas item alia basis super ipsam columne .lxiiij. Et sic descendendo diminuuntur columne, sicut ascendendo creverint usque ad unam. Columne autem et bases ejusdem generis sunt cujus et gradus per quos ad eas ascenditur. In summitate quoque supreme columne est speculum, tali arte consecratum quod omnes machinationes et omnia que pro nobis vel contra nos fiunt in adjacentibus et subjectis provinciis a contuentibus liquidissime videri possunt et cognosci. Custoditur a tribus millibus armatorum, tam in die quam in nocte, ne aliquo casu frangi possit et dejici. Singulis mensibus serviunt nobis reges .vij., unusquisque in suo ordine ; duces .lxxij., comites .ccc. .lxv., exceptis aliis qui in diversis officiis deputati sunt in curia nostra. In mensa nostra comedunt omni die juxta