Page:Rutebeuf - Oeuvres complètes, recueillies par Jubinal, tome II, 1839.djvu/459

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
452
ADDITIONS.

latus nostrum, in dextra parte nostra archiepiscopi .xij., in sinistra episcopi .xx., preter patriarcham sancti Thome et prothopapatem Sarmogantinum et archiprothopapatem de Susis, ubi thronus et solium glorie nostre residet et palacium imperiale ; quorum unusquisque in singulis mensibus redit per vices suas, et nunquam simul a latere nostro discedunt. Abbates autem secundum numerum dierum anni serviunt nobis in capella nostra, et singulis mensibus redeunt ad propria, et alii totidem singulis kalendis ad idem officium capelle revertuntur. Quare autem sublimitas nostra digniori et excellentiori nomine quam presbiteratus nuncupari se non permittit ; non debet prudentia nostra admirari ; plures enim in curia nostra ministrales habemus qui digniori nomine et officio, quantum ad ecclesiasticas dignitates spectat, et etiam majori quam nos in divinis officiis prediti sunt : dapifer enim noster rex est et primas ; marescallus autem rex et archimandrita ; princeps vero coquorum rex est et abbas ; et iccircò altitudo nostra non est passa se vocari eisdem nominibus aut hisdem ordinibus insigniri quibus et curia nostra plena esse videtur ; et ideo minori nomine et inferiori gradu propter humilitatem magis elegit nuncupari. Extenditur terra nostra in partem unam ad .iiijor. menses in amplitudine ; in altera vero parte nemo potest scire quantum extenditur dominium nostrum. Si potes dinumerare stellas celi et arenam maris, dinumera etiam dominium nostrum et potestatem. Habemus aliud palacium non majoris longitudinis, sed majoris altitudinis et pulchritudinis, quod factum est per revelationem que antequam nasceremur apparuit in somnis patri meo, qui ob sanctitatem et justitiam que mirabiliter vigebant in eo vocabatur quasi dominus. Dictum est namque ei in som-