Page:Sénèque - Œuvres complètes, Tome 3, édition Rozoir, 1832.djvu/190

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

sions i86 DE CLEMENTIA, LIB. II.

clementia hoc primum præstat, ut quos dimittit, nihil aliud illos pati debuisse pronuntiet. Plenior est ergo quam venia, et honestior. De verbo, ut mea fert opinio, contrôversia est ; de re quidem convenit. Sapiens multa remittet ; multos parum sani, sed sanabilis ingenii, servabit. Agricolas bonos imitabitur, qui non tantum rectas procerasque arbores colunt, sed illis quoque, quas aliqua depravavit causa, adminicula quibus regantur, applicant ; alias circumcidunt, ne proceritatem rami premant ; quasdam, infirmas vitio loci, nutriunt ; quibusdam, aliéna umbra laborantibus, celum aperiunt. Secundum hæc videbit perfectus sapiens, quod ingenium qua ratione tractandum sit, quo môdo in rectum prava flectantur.