Page:Sénèque - Œuvres complètes, Tome 3, édition Rozoir, 1832.djvu/42

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

iS DE CONSTANTIA SAPIENTIS.

inler ipsos magistratus gerunt, et prælextam fascesque ac tribunal imitantur, hi eadem in campo foroque et in curia serio ludunt : illi in litoribus arcnæ congestu simulacre domuum excitant, hi ut magnum aliquid agentes, in lapidibus ac parietibus, et tectis moliendis occupati, ad tutelam corporum inventa in periculum verterunt ? Ergo par pueris, longiusque progressis, sed in alia majoraque error est. Nou immerito itaque horum contumelias sapiens ut jocos accipit : et aliquando illos, tanquam pueros, malo pœnaque admonet et affîcit ; non quia accepit injuriam, sed quia fecerunt, et ut desinant facere. Sic enim et pecora verbere domantur : nec irascimur illis, quum sessorem récusa verint, sed compescimus, ut dolor contumaciam vincat. Ergo et illud solutum scies, quod nobis opponitur : quare, si non accepit injuriam nec contumeliam sapiens, punit eos qui fecerunt ? non enim se ulciscitur, sed illos emendat. XIII. Quid est autem, quare hanc animi firmitatem non credas in virum sapientem cadere, quum tibi in aliis idem notare, sed non ex eadem causa liceat ? Quis enim phrenetico medicus irascitur ? quis febricitantis et a frigida prohibiti maledicta in malam partem accipit ? Hune affectum adversus omnes habet sapiens, quem àdversus ægros suos medicus, quorum nec obscœna, si remedio egent, contrectare, nec reliquias et effusa intueri dedignatur

  • nec per fiurorem sævientium excipere convicia.