Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/118

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

io8 DE PETIÏIONE CONSULATUS. niam ab hâc laude proficisceris , et, quiclquid es, ex hoc es; ità para tus ad dicendum venito , quasi in singulis causis judicium de omni ingenio futurum sit. Ejus facultatis adjumenta , quae tibi scio esse seposita , ut parata ac promta sint, cura ; et saepè, quae de Demosthenis studio et exerci- tatione scripsit Demetrius, recordare. Deindè et amicorum multitudo et gênera appareant. Habes enim ea, quae novi habuerunt; omnes publica- nos , totum fere equestrem ordinem , multa prae- tereà municipia, multos ab te defensos cujusque ordinis, aliquot collegia : praetereà studio di- cendi conciliatos plurimos adolescentulos, quoti- dianam amicorum assiduitatem et frequentiam. Haec cura ut teneas commendando, et rogando, et omni ratione efficiendo , ut intelligant, et qui debent tua causa , referendae gratiae ; et qui volunt, obligandi tuî tempus sibi aliud nullum fore. Etiam lioc multum videtur adjuvare posse novum hominem, hominum nobilium voluntas, et maxime consularium. Prodest , quorum in lo- cum ac numerum pervenire velis , ab his ipsis illo loco ac numéro dignum putari. Hi rogandi omnes sunt diligenter , et ad eos allegandum ; per- suadendumque est iis, nos semper cum optima- tibus de republicâ sensisse , minime populares