Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/148

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

tout i38 DE PETITIONE CONSULATUS.

insidiarum , et perfidiae plena sunt omnia. Non est hujus temporis perpétua illa de hoc génère disputatio , quibus rébus benevolus et Simulator dijudicari possit. Tantùm est hujus temporis admonere. Summa tua virtus eosdem homines et simulare tibi se esse amicos , et invidere coegit. Quamobrem È7i :ij(^ap[xet’ov iUud teneto, nervos atque artus esse sapientiae , non temerè credere. Et cùm tuorum amicorum studia constitueris , tùm etiani obtrectatorum atque adversariorum rationes et gênera cognoscito. Haec tria sunt : unum ex iis, quos laesisti ; alterum, qui sine causa non amant ; tertium, quicompetitorum valdè amici sunt. Quos laesisti , cùm contra eos pro amico diceres , his te plané purgato : necessitudines commemorato, in spem adducito, te in eoruni rébus, si se in amicitiam contulerint , pari studio atque officio futurum, spondeto. Qui sine causa non amant , eos aut beneficio , aut spe , aut significando tua ergà illos studia futura, delinito, dans operam , ut de illâ animi pravitate deducas. Quorum voluntas erit abs te, propter competitorum amicitias, alienior, his quoque eâdem inservi oratione, quâ superioribus ; et, si probare poteris, te in eos ipsos competitores tuos benevolo esse animo ostendito. XI. Quoniam de amicitiis constiluendis satis