Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/152

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

cher i42 DE PETITIONE CONSULATUS.

committere, ut quisquam possit dicere, qiiod ejus sit, consequi possis, si (a) abs te sit rogatiim , et valdè ac diligenter rogalum. Benignitas autem latè patet : et est in re fimiliari ; quae qiiamqiiam ad multitudinem pervenire non potest, tamen ab amicis laiidatur, et multitudini grata est. Est in conviviis, quae facito et abs te et ab amicis tuis concelebrentur, et passim, et tributim : est etiam in opéra ; quam pervulga et communica ; curaque , ut aditus ad te diurni , nocturnique pateant , neque foribus solum aedium tuaruni , sed etiam vultu ac fronte , quae est animi janua. Quae si significant voluntatem abditam esse ac retrusam , parvi refert patere ostium. Homines enim non modo promitti sibi , praesertim quae à candidato pétant, sed etiam large atque honorificè promitti volunt. Quare hoc quidem facile praeceptum est, ut, quod acturus sis , id signifiées te studiose ac libenter esse facturum. Illud difficilius, et magis ad tempus quàm ad naturam accommodatum tiiam : quod facere non possis, ut id aut jucundè promittas, aut ingénue neges. Quorum alterum est boni viri, alterum boni petitoris.

XII. Nàm cùm id petitur, quod honestè , aut {(i) Abs te nfn sit rog.