1/48 UE PETITIONE CONSULATUS.
nocte donius compleatur ; ut multi spe tui praesidii teneantiir , ut amiciores abs te discedant quàm accesserint, ut quàm plurimorum aures optimo sermone compleantur.
XÏII. Sequitur, ut de rumore dicenduni sit : cui maxime serviendum est. Sed quae dicta sunt omni superiori oratione, eadem ad celebrandum rumorem valent, dicendi laus, studia publicanorum et equestris ordinis , hominum nobilium voluntas, adolescentulorum frequentia, eorum , qui abs te defensi sunt, assiduitas, ex municipiis multitude eorum, quos tuâ causa venisse apparet : benè ut homines nosse, comiter appellare, assidue ac diligenter petere, benignum ac liberalem esse, loquantur et existiment ; domus ut multâ nocte compleatur, omnium generum frequentia adsit, satisfiat oratione omnibus ; re operâque multis ; perficiatur id , quod fieri potest labore, et arte, ac diligentiâ ; non ut ad populum ab iis omnibus fama perveniat , sed ut in bis studiis populus ipse versetur. Jàm urbanam illam multitudinem, et eorum studiaquiconcionestenent,