Page:Salverte - Essais de traductions, Didot, 1838.djvu/164

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

i54 DE PETITIONE CONSULATUS.

jaiii accusationem meditari, sed ut hoc terrore faciliiis hoc ipsum , quod agis , consequare. Et plané sic contende omnibus nervis ac facultatibus , ut adipiscamur, quod petimus. Video, nulla esse comitia làm inquinata largitione, quibus non gratis aliquae centuriae renun tient siios maxime necessarios. Quare si advigilamus, pro rei dignitate, et si nostros ad summum stiidium benevolos excitamus ; et si hominibus gratiosis studiosisque nostrî suum cuique numus describimus , et si competitoribus judiciaproponimus ; sequestribusmetum injicimus ; divisores ratione aliquâ coercemus : perfici potest, ut largitio aut nulla fiât, aut nihil valeat. Haec sunt, quae putavi non meliùs scire me, quàm te, sed faciliùs, his tuis occupationibus, coUigere unum in locum posse, et ad te perscripta mittere. Quae tamen etsi ità scripta sunt, ut non ad omnes qui honores pètent, sed ad te propriè et ad hanc tuam petitionem valeant ; tamen tu, si quid mutandum esse videbitur, aut omninô tollendum, aut si quid erit praeteritum ; velim hoc mihi dicas. Volo enim hoc commentariolum petitionis haberi omni ratione perfectum.