Page:Virgile - Énéide, traduction Guerle, 1825, livres I-VI.djvu/292

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.


« Munera : nullus amor populis, nec fœdera sunto.
« Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor,
« Qui face Dardanios ferroque sequare colonos.
« Nune, olim, quocumque dabunt se tempore vires :
« Litora litoribus contraria, fluctibus undas
« Imprecor, arma armis ; pugnent ipsique nepotesque. »

Hæc ait, et partis animum versabat in omnis,
Invisam quærens quam primum abrumpere lucem.
Tum breviter Barcen nutricem adfata Sychæi,
Namque suam patria antiqua cinis ater habebat :
« Annam, cara mihi nutrix, hue siste sororem ;
« Dic corpus properet fluviali spargere lympha,
« Et pecudes secum et monstrata piacula ducat.
« Sic veniat ; tuque ipsa pia tege tempora vitta.
« Sacra Jovi Stygio, quæ rite incepta paravi,
« Perficere est animus, finemque imponere curis ;
« Dardaniique rogum capitis permittere flammæ. »
Sic ait. Illa gradum studio celerabat anili.

At trepida, et cœptis immanibus effera Dido,
Sanguineam volvens aciem, maculisque trementis
Interfusa genas, et pallida morte futura,