Page:Michelet - OC, Histoire de France, t. 1.djvu/463

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
405
APPENDICE

tini in Cod. Theod., lib. I, tit. vii, leg. 1a. — Si quis est cujuscumque loci, ordinis, dignitatis, qui se in quemcumque judicum, comitum, amicorum, vel palatinorum meorum, aliquid… manifeste probare posse confidit, quod non integre, atque juste gessisse videatur, intrepidus et securus accedat ; interpellet me, ipse audiam omnia ; … si probaverit, ut dixi, ipse me vindicabo de eo, qui me usque ad hoc tempus simulatâ integritate deceperit. Illum autem, qui hoc prodiderit, et comprobaverit, in dignitatibus et rebus augebo. » (Ex lege Constantini in Cod. Theod., lib. I, tit. i, leg. 4a.) — « Si pupilli, vel viduæ, aliique fortunæ injuriâ miserabiles, judicium nostræ serenitatis oraverint, præsertim cùm alicujus potentiam perhorrescant, cogantur eorum adversarii examini nostro suî copiam facere. » Ex lege Constantini, lib. I, tit. leg. 2a. — « A sextâ indictione… ad undecimam nuper transactam, tàm curiis, quàm possessori… reliqua indulgemus : ila ut quæ in istis viginti annis… sive in speciebus, sive pecuniâ… debentur, nomine reliquorum omnibus concedantur : nihil de his viginti annis speret publicorum cumulus horreorum, nihil arca amplissimæ præfecturæ, nihil utrumque nostrum ærarium. » Constantini in Cod. Theod., lib. XI, tit. xxviii, leg. 16a. — « Quinque annorum reliqua nobis remisisti », dit Eumène à Constantin. (V. Ammian. Marc, in Comm. Cod. Theod., lib. XI, tit. xxviii, leg. 1a.)


23 — page 87Tantôt la loi essayait de protéger le colon contre le propriétaire… tantôt elle le livrait…

« Quisquis colonus plus a domino exigitur, quàm ante consueverat et quam in anterioribus temporibus exactam est, adeat judicem… et facinus comprobet : ut ille qui convincitur ampliùs postulare, quàm accipere consueverat, hoc facere in posterum prohibeatur, prius reddilo quod superexactione perpetratâ noscitur extorsisse. » (Constant. in Cod. Justinian., lib. XI, tit. xlix.)

« Apud quemcumque colonus juris alieni fuerit inventus, is non solùm eumdem origini suæ restituat… ipsos etiam colonos, qui fugam meditantur, in servilem conditionem ferro ligari conveniet, ut officia quæ liberis congruunt, merilo servilis condemnationis compellantur implere » Ex lege Constantini in Cod. Theod., lib. V, leg. 9a, l. I. — « Si quis colonus originalis, vel inquilinus, ante triginta annos de possessione discessit, neque ad solum genitale… repetitus est, omnis ab ipso, vel a quo forte possidetur, calumnia penitus excludatur… » Ex lege Hon. et Theod. in Cod. Theod., lib. V, tit. x, leg. 1a. — « In causis civilibus hujusmodi hominum generi adversus dominos, vel patronos aditum intercludimus, et