Chronique d’une ancienne ville royale Dourdan/Pièce VIII

La bibliothèque libre.

PIÈCE VIII.
Mandement par le Chapitre de Paris d’excommunier les lépreux et les mendiants de Dourdan s’ils refusent de payer les dîmes des vignes.
— Septembre 1219. —

« N. cantor, et G. canonicus parisienses, filio suo presbitero de Foresta salutem in Domino. Cum de primo et secundo decreto induxerimus religiosos viros abbatem et conventum Sancti Carauni Carnotensis in veram possessionem decimarum vinearum quas Leprosi percipiunt apud Dordanum ; et aliarum decimarum vinearum quas elemosinarii de Dordano percipiunt in parrochia Sancti Germani de Dordano ; et quarumdam decimarum terrarum quas Petrus Jorri percipit apud Semons in predicta parrochia ; ob eorum contumaciam manifestam, de quibus inter eos auctoritate apostolica coram nobis questio vertebatur, auctoritate supra dicta vobis mandamus quatenus tam dictos Elemosinarios, quam Leprosos, quam etiam predictum P. Jorri qui predictam possessionem perturbare dicuntur, diligentius moneatis ut dictas decimas, tam vinearum quam terrarum, dictis abbati et conventui Sancti Carauni reddant pacifice et quiete. Quod si ad monitionem vestram facere noluerint, in eos excommunicationis sententiam promulgatis, ipsos in parrochiis suis excommunicatos denunciari publice facientes. Omnes etiam pertubationes possessionis dictarum decimarum in quam dictos abbatem et conventum, prout superius expressum est, induximus excommunicationis sententie supponentes. Datum anno Domini Mo CCo Nonodecimo, mense Septembri, in festo Exaltationis Sancte Crucis.

(Original en parchemin avec deux simples attaches de sceaux. — Archives d’Eure-et-Loir, fonds de Saint-Chéron.)

P. 41.