Chronique d’une ancienne ville royale Dourdan/Pièce VII

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche

PIÈCE VII.
Sentence arbitrale attribuant lesdites dîmes aux moines de Saint-Chéron.
— Février 1219-1220 n. s.

« E. archidiaconus et Magister Galterius Cornutus, canonicus Parisiensis omnibus… Notum facimus quod nos arbitri de consensu partium electi, sub pena centum librarum parisiensium super omnibus causis que vertebantur auctoritate apostolica inter… Abbatem et conventum Sancti Carauni Carnotensis, ex una parte, et magistrum et fratres de Loia Grandimontensis ordinis, ex altera, die ad hoc statuta, abbate Sancti Carauni presente, et conventu Sancti Carauni et fratribus de Loia per procuratores suos presentibus : adjudicavimus abbati et conventui Sancti Carauni Carnotensis dominium et possessionem totalis decime que fuit Roberti de Guillervilla, militis, tam bladi quam vini in parrochia de Dordano et de Granchiis, et etiam minutam decimam que fuit ejusdem R. militis ; et totalem minutam decimam vini que est de dimidio quarterio decime quod fuit quondam Andree Polin. Ita quod, infra quatuor annos, dicti abbas et canonici Sancti Carauni reddant dictis fratribus de Loia centum et sexaginta libras parisienses in quolibet quatuor annorum : scilicet, quadraginta libras donec centum sexaginta libre fuerint persolute ; et hoc pro pretio quod datum fuit pro eadem decima quando empta fuit ab eodem, R, milite. Adjudicavimus etiam quod totalis decima bladi que fuit Andree Polin, et fructus percepti tam de decima Andree Polin quam de decima Roberti de Guillervilla, penes dictos fratres libere permanebunt. De decimis novalium terrarum et vinearum quas propriis sumptibus et laboribus dicti fratres excolunt, pronunciavimus quod penes ipsos fratres, secundum quod in eorum continetur privilegio, quantum ad eosdem abbatem et canonicos, libere remanebunt. Præterea de dictis centum et sexaginta libris, secundum quod superius dictum est, persolvendis, dabunt abbas et canonici securitatem dictis fratribus, secundum quod nobis placuerit disponendum. De expensis ab utraque parte factis pro causis que inter ipsos vertebantur coram nobis, partes sese ad invicem absolverunt. Preterea interdicti vel excommunicationis sententias quascunque a suis judicibus relaxari et denuntiari penitus esse nullas. Dicti vero fratres de Loia parrochianos de Dordano et de Granchiis, et omnes alios contra quos dicti fratres habebant causam super decima vini Roberti de Guillervilla et Andree Polin coram nobis penitus quitaverunt, et quos citari occasione predicta fecerant in pace dimitterunt et illos quos excommunicari fecerant denuntiari fecerunt absolutos. Hec omnia suprascripta fuerunt adjudicata et pronunciata sicut superius est expressum et confirmata de consensu partium sub pena centum librarum parisiensium contenta in compromissione facta et sigillata sigillorum abbatis et conventus Sancti Carauni Carnotensis et C., prioris Grandimontensis. In cujus rei memoriam… etc. Actum anno Domini Millesimo Ducentesimo Nonodecimo, mense Februario, die Jovis proxima post octabas Purificationis beate Marie Virginis. »

(Original en parchemin avec deux doubles attaches de sceaux. — Archives d’Eure-et-Loir, fonds de Saint-Chéron.)

P. 41.