rectam AC. Habemus igitur circulum DGF et rectam AC in eodem piano, et rectam FDB, per centrum circuli transeuntem, ad AC perpendicularem. Jungatur GD; anguli ad G et ad B sunt recti: ergo quadrilaterum ABDG est in circulo, ideoque rectangulum AFG æquale est rectangulo BFD. Quod etiam in quavis alia sphæræ sectione similiter demonstrabitur.
Lemma V. - Sit planum ABD (fig. 61) et sphæra EGF, cujus centrum O. Per centrum 0 trajiciatur recta FOEC perpendicularis ad planum, et in quovis alio piano ducatur recta FGHI, sitque rectangulum IFH æquale rectangulo CFE. Si per puncta I, H describatur sphæra quæ planum AC contingat, eadem sphtera tanget sphæram EGF.
Intelligatur construi sphæra IHB, quæ, per puncta I et H transiens, tangat planum AC in puncto B: Aio sphæram EGF contingi a sphæra IHB.
Jungatur recta FB et rectangulo CFE fiat æquale rectangulum BFN; punctum N, per præcedentem, erit ad superficiem sphæræ EGF.