Page:Andry de Boisregard - De la Génération des vers, 1741, tome II.djvu/461

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.

hic vermis epidemice grassetur in Hollandia præ aliis regionibus, nimium abundante lacticiniis ; cujusque incolæ lacte & caseo fere perpetuò saginantur. Cognovi Romæ anno 1696. juvenem viginti annorum, pallidum, macie affectum, sputatorem, & in omni lacticiniorum usu intemperantem ; hic cum mane cœpam cultro resecaret, ejus odore ita vehementer commotus est, & adeo ingenti suffocatione correptus, ut brevi se moriturum putaret, nisi superveniente vomitu, ejecisset lumbricum teretem, tres pedes longum, & rotundam in pilam conglobatum, quo excluso statim convaluit.

An præterea generari quoque possint lati lumbrici in adulti-, nihil audeo dicere, cum nihil hac de re, mihi adhuc constet experientiâ. Puto tamen impossibile non esse, licet Hippocrates suo tempore non observaverit, & ut in re difficili clare & distincte procedamus, observandum est an æger signa det lati lumbrici ab ineunte ætate, an vero postea & annis jam gravis. Si primum sit, ab utero esse credas ; si alterum non nisi eodem adulto genitum esse existimandum. Difficile enim adducor ut credam puerum ab infantia in intestinis lumbricum gerere, nec affici symptomatis quæ cum hoc vermium genere conjunguntur.

Sunt autem dolor circa jecoris regionem jejuno tempore, ingens sputatio ; & si dolor nimis excruciet, aphonia supervenit. Tormina circa ventriculum ferociunt : pallidi sunt & imbecilles, ad labores pigri,