Page:Andry de Boisregard - De la Génération des vers, 1741, tome II.djvu/462

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.

quandoque fastidiunt cibos, quandoque appetunt inordinatè, vermiculos figurâ cucurbitinâ excernunt, qui cum sint rescissæ partes lati lumbrici, illos dum apparent pro signo horum pathonomonico habet Doctissimus Dodonæus cum Medicinæ parente, loco citato.

In Urbe Româ, & in reliquâ penè Italiâ, non ita frequens est latus lumbricus ut in Hollandiâ, quia Itali humidam, paludosam, frigidamque non incolunt regionem, nec forsan sunt nimium intemperantes sicuti Hollandi, præstantius enim pharmacum contra lumbricos sobrietate non datur.

Quatuor ab hinc annis observavi Romæ puerum duorum annorum, excrevisse per alvum, vermem vivum duos pedes longum, quem, nisi fuisset à matre rescissus, multo longiorem vidissemus.

Puer erat pallidus & multum imbecillis. Eodem tempore mulier corripitur febre cum ingenti dolore, tumoreque in hepatis regione, vena brachii tunditur, sed frustrà : dolentem locum ungi jussimus oleo absynthii per coctionem facto ; paulo post vomitus & diarrhæa superveniunt, & centum vermes ex ascaridum genere ejecit, & sanitatem recuperavit. Quindecim post dies recrudescunt omnia ut suprà ; de vermibus denuò suspicamur, contusis tribus manipulis absynthii romani, & affectæ parti appositis quindecim vermes emisit, statimque convaluit, hunc vero dolorem circa regionem Hepatis, non ipsius Hepatis, sed intestini colon è regione hujusce visceris,