Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/187

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

negavit veniam. Ergò igitur Fotis erat adeunda, deque nutu ejus consilium, velut auspicium, petendum. Quæ, quanquàm invita quòd à se ungue latius digrederer, tamen comiter amatoriæ militiæ brevem commeatum indulsit. Sed heus tu, inquit, cave regrediare cœna maturius : nam vesana factio nobilissimorum juvenum pacem publicam infecit : et passim trucidatos per medias plateas videbis jacere ; nec præsidis auxilia longinqua levare civitatem tantâ clade possunt. Tibi verò fortunæ splendor insidias, contemptum etiam peregrinatio poterit afferre.

Fac sine cura sis, inquam, Fotis mea. Nam præter quod epulis alienis voluptates meas anteferrem, metum etiam istum tibi demam maturata regressione. Nec tamen incomitatus ibo, nam gladiolo solito cinctus altrinsecus ipse salutis meæ præsidia gestabo. Sic paratus cœnæ me committo.

Frequens ibi numerus epulonum, et, utpote apud primatem feminam, flos ipse civitatis.Et opipares cibi, et ebore nitentes lecti, aureis vestibus intexti ; ampli calices, variæ quidem gratiæ, sed pretiositatis unius. Hîc vitrum fabre sigillatum, ibi crystallum