Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/198

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

corium veterna atque scabiosa macie exasperati.

Talis familiæ funestum mihi etiam metuens exemplum, veterisque Lucii fortunam recordatus, et ad ultima salutis jàm detrusus, summisso capite mœrebam. Nec ullum uspiam cruciabilis vitæ solatium aderat : nisi quòd ingenita mihi curiositate recreabar, dùm præsentiam meam parvi facientes, liberè quæ volunt omnes et agunt et loquuntur. Nec immeritò priscæ poeticæ divinus auctor apud Graios, summæ prudentiæ virum monstrare cupiens, multarum civitatum obitu, et variorum populorum cognitu, summas adeptum virtutes cecinit. Nam et ipse gratas gratias asino meo memini, quòd me suo celatum tegmine, variisque fortunis exercitatum, etsi minùs prudentem, multiscium certè reddidit. Fabulam denique bonam, præ cæteris suave comptam, ad aures vestras afferre decrevi, et en, occipio.