Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/296

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

ejus mandaverit necem : quòd promisisset grande silentii præmium : quòd recusanti mortem sit comminatus : quòd venenum suâ manu temperatum, dandum fratri reddiderit : quòd ad criminis probationem reservatum poculum neglexisse suspicatus, suâ postremum manu porrexerit puero.

Hæc, eximia enim ad veritatis imaginem, verberone illo simulata trepidatione perferente, finitum est judicium. Nec quisquam decurionum tàm æquus remanserat juveni, quin eum evidenter noxæ compertum, insui culleo pronuntiaret. Cùm jàm sententiæ pares, cunctorum stilis ad unum sermonem congruentibus, ex more perpetuo, in urnam æneam deberent conjici : quod semel conditis calculis, jàm cum rei fortuna transacto, nihil posteà commutari licebat, sed mancipabatur potestas capitis in manum