Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/310

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

illi verò postremò, etiam mutuò sese rapinæ turpissimæ criminabantur. Jàmque curam diligentiorem et acriorem custodelam, et dinumerationem adhibebant partium.

Tandem denique rupta verecundia, sic alter alterum compellat : At istud jàm neque æquum, ac ne humanum, fidem minuere quidem quotidie, ac partes electiores surripere ; atque his divenditis, peculium latenter augere, de reliquis æquam vindicare divisionem. Si tibi denique societas ista displicet : possumus, omnia quidem cætera, fratres manere, ab isto tamen nexu communionis discedere. Nàm video in immensum damni procedentem querelam, nutrire nobis immanem discordiam.

Subjicit alius : Laudo istam tuam me hercules et ipse constantiam, quòd, quotidie furatis clanculo partibus, prævenisti querimoniam : quàm diutissimè sustinens, tacitus ingemiscebam ; ne viderer rapinæ sordidæ meum fratrem arguere. Sed benè, quod utrimque secus sermone prolato, jacturæ remedium quæritur ; ne silentio procedens simultas, Eteocleas nobis contentiones pariat.