Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/336

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

æquo tolerare quivit animo ; sed medullitùs dolore commotus accerrimæque bilis noxio furore perfusus, exin flagrantissimis febribus ardebat : ut ipsi quoque jàm medela videretur esse necessaria. Sed uxor, quæ jàm pridem nomen uxoris cum fide perdiderat, medicum convenit quemdam notæ perfidiæ, qui jàm multarum palmarum spectatus præliis, magna dextræ suæ tropæa numerabat, eique protinus quinquaginta promittit sestertia ; ut ille quidem momentarium venenum venderet : illa autem emeret mariti sui mortem. Quo confecto, simulatur necessaria præcordiis leniendis, bilique subtrahendæ illa prænobilis potio, quam sacram doctiores nominant ; sed in ejus vice subditur alia, Proserpinæ sacra saluti.

Jàmque præsente familia, et nonnullis amicis et affinibus, ægroto medicus poculum probè temperatum manu suâ porrigebat. Sed audax illa mulier, ut simul et conscium sceleris amoliretur, et quam desponderat pecuniam lucraretur ; coràm detento calice : Non prius, inquit, medicorum optimè, non priùs carissimo mihi marito trades istam