Aller au contenu

Page:Bouquet - Recueil des Historiens des Gaules et de la France, 19.djvu/161

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

44

PETRI, VALLIUM SARNAII MONACHI,

4*- «2H.

sicut suprà tetigimus. Exierant autem duo illi milites à Cabareto et plures alii cum eis, et vénérant ad Comitem nostrum et reddiderunt se iHi, ita quôd Comes illis dederat terras suas. Videns autem dominus Cabareti Petrus Rogerü, quôd vellent Comes et peregrini obsidere Cabaretum, considerans quod valdè debilitatus esset, eo quôd recessissent ab eo milites supradicti, timore ductus, composuit cum Comite nostro et baronibus in hunc modum : castrum Cabareti tradidit, insuper præfatum Buchardum reddidit, et Comes dedit ei terram aliam competentem. Reddito Cabareto, mox ad obsidendum quoddam castrum quod Vatirum dicitur, Comes et barones acies direxerunt.

Comes Simon

[auri obsidio-

aggrcditur.

M Jordannv

Robert uv

|’4 Petrus ile

rtiniaro.

Xf.IX. Erat autem castrum illud nobilissimum et amplissimum, situm super Agotum fluvium, distans quinque leucis à Tolosa. Erat in castro illo Aimericus traditor ille qui fuerat dominus Montis-regalis, et multi alii milites inimici crucis B usque ad octoginta, qui castrum intraverant et munierant contra nostros. Domina siquidem castri, vidua nOmine Giralda, erat pessima haeretica et soror dicti Aimerici. Venientes igitur nostri ad castrum, ex una tantiim parte illud obsederunt ; non enim sufficiebat exercitus noster ad castrum sappedictum undique obsidendum. Erectis igitur post aliquot diès machinis , coeperunt nostri , sicut mos est castrum impugnare ; adversarii quantiim poterant defendere. Erat siquidem in castro infinita hominum multitudo et armis optimè munita, ita quod ferè plures erant defensores quàm essent impugnatores. Nec praetereundum quôd, quando nostri primo venerunt ante castrum, exierunt adversarii de castro, militemque unum de nostris ceperunt, et introductum statim occiderunt. Quamvis autem nostri ex- una parte obsedissent, divisi tamen erant in duos exercitus, et ita dispositi quôd, si necessitas ingrueret, exercitus exercitui non posset sine discrimine subvenire. C Sed noti multo pôst supervenerunt à Francia nobiles multi, episcopus videlicet la xoviensis 1 et episeopus Bajocensis *, Comes etiam Autissiodorensis 5 et multi alii peregrini. Obsederunt igitur castrum ex alia parte ; insuper etiam, facto ponte de ligno super Agotum fluvium , transeuntes nostri aquam, castrum undique circumdederunt. Comes autem Tolosae ecclesiam Dei et Comitem quantum poterat persequebatur, non tamen in manifesto ; adhuc enim veniebant victualia exercitui nostro à Tolosa. Relius ita se habentibus, venit Comes Tolosae ad exercitum. Comes autem Autissiodorensis et Roliertusde Cortiniaeo, qui erant cognati ejus germani, cu pcrunt monere Comitem Tolosae ut, rediens ad cor, mandatis eeclesiœ obediret : sed, cùm nihil profecissent, Comes Tolosas cum rancore et indignatione recessit à (iomito Montisfortis ; homines etiam Tolosae qui erant in obsidione Vauri, recesserunt ab exercitu. Inhibuit etiam Comes Tolosae civibus Tolosanis, ne ulterius D deferrent victualia apud Vatirum. Hic narrandum est quoddam scelus Comitum Tolosae et Kuxi nequissimum : proditio inaudita ! Peregrini mul-

ad Vau ron-

ohsidionent

toperanti** , à

lilicnsi Comite

cidantur.

L. Dum fieret colloquium, sicut diximus, prope Vaurum, de pace inter Comitem Tolosae et sanctam ecclesiam reformanda , venielwt multitudo peregrinorum de Carcassona ad exercitum. Illi autem doli ministri, traditionis artifices , Comes videlicet Euxensis, Rogerus Bernardi filius ejus et Cera Idus de Pejnos, et multi de liominibus Comitis Tolosae, posuerunt se in insidiis cum infinitis ruptariis in quoddam castro quod vocatur Mons-gaudii prope Rodium-Laurentii : quo eum peregrini devenirent, illi insurrexerunt iu eos, et, quia inermes erant et proditionis ignari, ex ipsis innumerabiles (a) occiderunt, oinneikqueoccisorum pecuniam Tolosam deportantes, ilii inter se diviserunt. Odura traditio ! ô rabies iniquorum ! 6 beata E occisorum agmina ! û pretiosa in conspectu Dei mors sanctorum ! Nec silendum (st qui>d , dum carnifices praedicti peregrinos occiderent memoratos , sacerdos quidam peregrinus confugit ad quamdam ecclesiam quae propè erat, ut, pro ecclesia inoricns, in ecclesia moreretur. Traditor autem ille pessimus Rogerus Bernardi , filius Comitis Euxi , à patris sui non degenerans pravitate , sacerdotem secutus est memoratum , ingrediensque audacter ecclesiam , ipsumque aggrediens , qualis (</’ Oicisorum numerum tradit Albericus ad

annum 1211. * El tvee, inquit, Nirolaua de Basocluis et mille quingenti j>crcgrini veniebant, et « jam erant apud Montcm-gaudii, venturi ad VaU » les, cùm Comen Fuiensis cum haereticis, eis obvians, benè oiillc interfecit, etc. » Tomo nostro XVIII, pag 777.