Aller au contenu

Page:Bouquet - Recueil des Historiens des Gaules et de la France, 19.djvu/172

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

HISTORIA ALBIGENSIUM.

55

A facta ^ hostium strages magna ; de nostris autem non occubuerunt ampliùs quàm a». triginta, cùm de inimicis innumerabiles fuerint interfecti. Nec prætereundum quôd Martinus Algai* de quo suprà tetigimus, in primo insultu de beflo resiliens, fugere coapit : quem venerabilis episcopus Catureensis, qui propè erat, fugientem videns et quid factum esset requirens : € Mortui, » inquit ille , sumus omnes. » Quod vir catholicus non credens, ipsumque durius objurgans, redire compulit ad certamen. Praetereundum etiam non est, quôd fugientes hostes prae timore mortis exclamabant fortiter, Monsforlis , Monsfortis, ut sic se fingerent esse de nostris, et manus persequentium evaderent arte tali. Nostri verô artem istam arte aliâ deludebant. Ciim enim audiret aliquis de nostris quempiam hostium exclamare Mon*forti» prae timore, dnæbat ei : € Si noster es, d occide istum fugientem », demonstrato videlicet aliquo de fugientibus. At ille, B timore ductus, suum socium occidebat ; sed ille qui socium occiderat, statim occidebatur à nostris, rrtereedem recipiens fraudis suae et sceleris à nostris. O res mirabilis et inaudita ! qui enim causa occidendi nostros ad bellum accesserant, justo Dei judicio, suosmetipsos occidentes , nobis famulabantur, licèt inviti. Postquam ergô nostri hostes diutius fugaverant et occiderant infinitos, stetit Comes in medio campo, ut suos qui insequentes hostes circumquaque dispersi erant, recolligens congregaret.

Interea ille apostatatum omnium praecipuus, Savaricus videlicet de Malleone, et ,nler"* T magna multitudo armatorum, egressi à loco castrorum, ad fores accesserant Castri- casiro^relT novi, ibique-stantes cum magna superbia, elevatis vexillis, belli exitum exspec- viriliter in tabant. Plurimi etiam ex ipsis, inferius burgum intrantes, coeperunt acriiis impugnare illos qui in castro remanserant, quinque videlicet solum modo milites et aavcmù»Ca«t, G paucissimos servientes ; sed, quamvis essent paucissimi, inlinitos hostes arniis et sc’balistis munitissimos de ipso burgo repellentes, se strenuissime defendebant. Videns igitur dictus proditor, Savaricus videlicet, nostros in campo belli obtinuisse victoriam , cernensque quôd illi qui erant cum eo castrum caper/ non potuissent, recollectis suis, confusus ad tentoria remeavit. Comes autem noster et qui cum eo erant, à campo reportata victoria revertentes, in ipsa tentoria adversariorum irrumpere noluerunt. O invicti milites ! ô Christi tirones ! Sed, sicut jam supra dictum est, hostes tot se repagulis concluserant et fossatis, quôd nostri, nisi de equis descenderent, ad eos accedere non valebant : quod cùm Comes facere festinaret, consuluerunt quidam ut differret in diem alteram, eo quôd recentes essent hostes, nostri-vero praelio fatigati. Acquievit Comes, utpote qui, omnia agens cum consilio, suorum semper in his obtemperare voluit voluntati. Rediens igitur in castrum vir nobilis, sciensque Dei esse virtutem, Dei esse victoriam , descendens de equo in ipso introitu Castri-novi , nudus pedes ad ecclesiam perrexit, omnipotenti Deo pro collatis beneficiis gratias repensurus, in qua ecclesia decantantes nostri cum devotione et exsultatione maxima , Te Deum laudamus, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magna fecit in populo suo , et victoriam de suis contulit inimicis.

Non credimus autem prætereundum quoddam miraculum quod contigit ipso tempore in quadam abbatia ordinis Cisterciensis, quæ est iqterritorio Tolosano et dicitur Grandis-silva. Monachi domùs illius in magna afflictione positi erant, quia, si nobilis Comes Montisfortis caperetur in Castro-novo, vel oocumberet in bello, imminebat eis mors et gladius. Comes siquidem Tolosanus et complices sui super omnes exosos habebant monachos Cisterciensis ordinis, et præcipuè domum illam, eo quôd abbas Cisterciensis Arnaldus , apostolicae sedis legatus, cui exhaeredationem suam prae eaeteris imputabat, abbas fuerat domùs illius. Quâdam itaque die, dum quidam monachus dictae domus, vir religiosus et sanctus, celebraret divina , in ipsa Eucharistiae consecratione, ex intiina cordis devotione, pro dicto Comite Montisfortis, qui tunc temporis in dicto Castro-novo obsessus erat, supplicavit : ad quem vox de coelo : « Quid pro eo oras ? tot pro ipso sunt orantes , » quôd oratione tuà non est opus. » ’

LVIII. Interea Comes Fuxi novum proditionis artificium adinvenit, imitans Soiuii c«»tr videlicet patrem suum diabolum, qui, cùm in uno fuerit superatus, ad alia nocendi * *’ convertitur argumenta. Misit igitur nuncios suos longé latèque per castella , qui