Aller au contenu

Page:Bouquet - Recueil des Historiens des Gaules et de la France, 19.djvu/173

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

56 PETRI, VALLIUM SARNAII MONACHI,

As. 1211. Comitem Montisfortis in bello superatum assererent, quidam etiam excoriatum A dicerent et suspensum : qua de causa multa castella reddiderunt se tunc temporis adversariis nostris. In crastino autem gloriosae victoriae , consuluerunt Comiti nostro milites sui ut exiret de Castro-novo, quosdam de sub dimittens ibi, pergensque per terram suam, omnes quos’ posset adunaret. Movens igitur Comes de Castro-novo, perrexit Narbonam. Veniebant autem de Francia tunc peregrini, Alanus videlicet de Rociaco, vir multa» probitatis, et quidam alii, sed pauci. Comes autem Tolosae et qui eum ipso erant, videntes quod nihil in obsidione Castri-novi proficerent, post aliquot dies , combusta machina sua , cum magna confusione ad propria sunt reversi. Nec silendum quôd non fuerant ausi egredi de castris suis , donec agnoverunt Comitem nostrum à castro exjisse. Dum igitur esset Comes noster apud Narbonam, haberetque secum supradictos peregrinos , plures etiam congregasset de hominibus indigenis, ut rediens pugnaret contra B Comitem Tolosanum et eos qui cum eo erant, nunciatum est ei quod dictus Comes et sui recesserant ab obsidione Castri-novi. Comes autem noster, dimissis indigenis quos adunaverat, peregrinos tantiim ducens secum, redit ad Castrumnovum, et proposuit quôd omnes in circuitu munitiones, quæ ab ejus dominio Dum vicina recesserant, funditus everteret. Quod duin fieret, nunciatum est ei quoddam

  • Cldtf«rnintb castrum nomine Constantianum versiis Termas ab ejus jurisdictione resiliisse et

ton mm*- se inimicis fidei reddidisse ; quo audito, statim properavit Comes ut castrum • contemlit, i |lud obsideret, quod castrum ciim per aliquot dies impugnasset, videntes qui intiis erant quôd non poterant resistere, se et castrum Comiti reddiderunt, ut suam de ipsis faceret per omnia voluntatem ; quo facto, rediit Comes ad Castrumnovum. Statim nunciatur Comiti nostro quod homines castri quod dicitur Mortsacutus in duecesi Albiensi, reddiderant se Comiti Tolosano, munitioneuique castri C ’eos.quos Comes noster in eo custodiendo posuerat , impugnabant. Properavit Coines noster ; sed, antequam posset pervenire, illi qui erant in munitione praedicta , ipsam jam reddiderant adversariis. Quid plura ? omnia in circuitu castra nobilissima et fortissima , exceptis duobus paucissimis, tunc quasi in uno die reddiderant se Comiti Tolosano. Nomina autem castrorum nobilium quae tunc temporis sunt amissa, sunt haec : in Albiensi diœcesi, Rabas ten , Mons-acutus, Mi. CMj.ia. Calliacum, castrum de~Grava , Cahusacum, Sanctus-Mareellus, Guespia *, Sanctus-Antoninus ; in dioecesi autem Tolosana, jam se reddiderant ante obsidionem Castri-novi, et in ipso tempore obsidionis, Podium-Laurentii, Casser, Sanctus-Fclix, Mons-ferrandus , Avinio , Sanetus-Michaël, Cuc et Saverdunum. Praeterea perdita sunt alia castra minora , quæ non possemus per singula enarrare ; dicuntur siquidem fuisse amplius quàm quinquaginta. D

rafortus ab Quamdam autem pessimam et inauditam traditionem quæ facta est tunc in castro raatro iir de ( Ira vis quod est in dioecesi Albiensi, non credimus prætermittendam. Nobilis am-atur !”’r Comes noster cuidam militi Francigenae castrum illud tradiderat : miles autem ille credebat se hominibus castri plusquam opus esset ; illi autem de ejus morte cogitalmut. Quàdam verô die, faciebat sæpedictus miles dolia sua refici à quodam carpentario dicti castri ; et, dum idem carpentarius unum dolium refecisset, dixit praTato militi ut inspiceret et videret utrum dolium esset benè reparatum : qui ciim caput in dolium submisisset, carpentarius , elevata securi, caput illius amputavit. O crudelitas inaudita ! Statim insurrexerunt homines castri , et paucos Franeigenas qui erant in castro occiderunt : quod ciun audisset nobilis Comes Balduinus ile quo suprà tetigimus, frater Comitis Tolosani , quàdam die summo diluculo venit ante castrum ; at illi exeuntes obviàin, putantes quixl ipse esset F Comes Tolosae, eo quod similia arma portaret, introduxerunt eum in castrum , et lætabundi et gaudentes crudelitatem quam fecerant narraverunt. Ille autem, cum annata multitudine in eos insiliens, fere omnes à minimo usque ad maximum interfecit.

tuxeusiterr» Videns Comes noster quôd_tot et tanta castra amisisset, venit Apainias , ut

  • d<xcrut*rtr" ras,riUn dlud muniret ; et, ciim ibi moraretur, mandavit eis comes Fuxi quod, si

solnmmodo quatuor dies exspectaret, veniret ipse et pugnaret contra ipsum. Comes autem noster remandavit ei quod non soluminodo quatuor dies, immo plusquam decem, apud Apamias exspectaret ; Comes autem Fuxi non fuit ausus venire. Insuper milites nostri , etiam sine Comité nostro , terram Fuxenscm intraverunt, et quoddam