Aller au contenu

Page:Chateaubriand - Œuvres complètes, éd. Garnier, 1861, tome 4.djvu/469

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.


57e. — page 136.

Malheur aux vaincus !

C’est le mot d’un Gaulois, en mettant son épée dans la balance des Romains : Væ victis !


58e. — page 136.

Où sont ces États florissants de la Gaule.

On voit partout dans les Commentaires de César les Gaules tenant des espèces d’états généraux, César allant présider ces états, etc. Quant au conseil des femmes, voyez la note 46e de ce livre.


59e. — page 136.

Où sont ces druides, etc.

« Illi rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata procurant, religiones interpretantur ad hos magnus adolescentium numerus, discipline causa, concurrit ; magnoque ii sunt apud eos honore : nam fere de omnibus controversiis, publicis privatisque, constituunt ; et si quod est admissum facinus, si cædes facta, si de hæreditate, si de finibus controversia est, iidem decernunt ; præmia pœnasque constituunt. Si quis, aut privatus, aut publicus, eorum decreto non stetit, sacrificiis interdicunt. Hec pœna apud eos est gravissima : quibus ita est interdictum, ii numero impiorum ac sceleratorum habentur ; ab iis omnes decedunt, aditum eorum sermonemque delugiunt, ne quid ex contagione incommodi accipiant, neque iis petentibus jus redditur, neque honos ullus communicatur. His autem omnibus druidibus præcest unus, qui summam inter eos habet auctoritatem. Hoc mortuo, si quis ex reliquis excellit dignitate, succedit. At, si sunt plures pares, suffragio druidum adlegitur ; nonnunquam etiam de principatu armis contendunt. Hi certo anni tempore in finibus Carnutum, quæ regio totius Galliæ media habetur, considunt, in loco consecrato. Huc omnes undique qui controversias habent conveniunt, eorumque judiciis decretisque parent. Disciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam translata esse existimatur ; et nunc qui diligentius eam rem cognoscere volunt plerumque illo, discendi causa, proficiscuntur.

« Druides a bello abesse consueverunt, neque tributa una cum reliquis pendunt ; militiæ vacationem omniumque rerum habent immunitatem. Tantis excitati præmiis, et sua sponte multi in disciplinam conveniunt et a parentibus propinquisque mittuntur. Magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur… Imprimis hoc volunt persuadere, non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios ; atque hoc maxime ad virtutem excitari putant, metu mortis neglecto. Multa præterea de sideribus atque eorum motu, de