Page:Cicéron, Démosthène - Catilinaires, Philippiques, traduction Olivet, 1812.djvu/96

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

76 SECONDE criptionibus bonorum defaiigati, permuiti et ex urbe, et ex agris se in illa castra conferre dicuntur. Hosce ego non tam milites acres , quàm inficiatores lentos esse arbitior. Qui homines, primùm si stare non possunt 5 corruant : sed ità, ut non modà civitas,sed ne vicini quidem proximi scntiant. Nam illud non intelligo , quamobrem, si vivere honestè non possunt, perire turpitervelint : aut cur minore dolore perituros se cum multis , quàm si soli perçant, arbitrentur. . Quintum genus est parricidarum ^ sicariorum, deniquè omnium facinoroso— rum : quos ego à Catilina non revoco. Nam neque divelli ab eo possunt : et pereant sanè in latrocinio , quoniam sunt ità multi , ut eos capere carcer non possit. Postre— mum autem genus est , non solùm numéro, verùmetiam génère ipso, atque vità : quod proprium est Catilinae , de ejus delectu, immô verode complexu ejus, acsinu :quod pexo capillo , nitidos, aut imberbes, aut benè barbatos videtis : manicatis , et taîaribus tunicis ; velis amictos , non togis : quorum omnis industria vitse, et vigilandi labor in ahtelucanis cœnis expromitur. . In bis gregibus omnes aleatores , omnes aduUeri , omnes impuri , impudicique versaniur. Hi pueri tam lepidi ac delicati , non solùni amare , et amari , neque cantare , saltare , sed etiam sicas vibrare^