Page:Delboulle - Les Fables de La Fontaine, 1891.djvu/49

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
43
DE LA FONTAINE

Forte sonex nato quondam comitatus asellum
Ibat agens, aberat vacuo omnis sarcina dorso ;
Quando prœteriens quidam non notus : « Ineptos,
Exclamat, pulchrum quibus est sic parcere onagro ! »
Audiit, assensitque senex, conscendit in armos
Ipse prior, lumbis puer insidet, atque ita pergunt.
Vixque viæ paulum confectum erat, obvius alter
Occurrens : « Pecudi cur ilia rumpitis ? », inquit,
« Ægre animum trahit, et jam jam pondère fessa
Decidet » : id metuens, asinum miseratus onustum,

Ire senex natum peditem jubet, ipse superstat.
Tertius adveniens : « Ne sic tua commoda captes
Dure senex, ast ætatis miserere tenellæ. »
Protinus accipiens convicia sæva bénigne
Paruit, exiliit que bonus, sudore fluentem

Apprendit puerum, pecudisque imponit in armos ;
Ipse sequebatur, costasque dolabat aselli.
Ad primum lapidem venit alter naris aduncæ :
« Hercule, non pecudis tibi sunt cædenda flagello
Tergora, vir bone, sed pueri, qui vectus asello,
Pergit, et effætum pedibus sinit ire parentem. »
Talibus at placidi verbis patientia tandem
Læsa senis, veras jussit depromere voces :
« Pol, miser est hominum quisquis convicia curat :
Quo pede cœpisti, hoc securus pergere discas, »

(Pétri Danielis Huetii poemata latina et graeca, 39, édit. 1694.)