Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, VIII.djvu/706

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée
308
252-254.
QUERELA

kio. Et post hæc voluit Schoockium in judicio declarare, quòd scripsisset motu proprio nec à Voetio incitatus !

Etiam ex eàdem epistolà patet, ei Voetium tantum materiæ suppeditasse quantum potuit. Nam paulo post sic de meis opinionibus loquitur : Operœ pretium feceris, <si > omnia istius farinœ paradoxa excerpseris, & cum antiquorum scepticis aliisque hœreticis (apud Augustinum & Epiphanium de hœresibus & Gennadium) teratologiis comparata, refutaris, 1. sacris literis, 2. rationibus, tum directis tum ducentibus ad absurdum & hominem in contradictionem adigentibus, 3. consensu Patrum, 4. consensu antiquorum Philosophorum, Scholasticorum, & recentium Theologorum ac Philosophorum[1], ut appareat esse communem causam Christianismi, & omnium Scholarum. Hoc autem ubique notandum, nihil novi eum producere, sive quid sani, sive quid insani ostentet, &c. Atque Schoockii liber ex bellulis hisce materiis conflatus est.

|Id ipsum quod dixi, potest insuper intelligi ex alià Voetii epistolà scriptà quinto post Mense, nempe 25 Nov. 1642. cùm Schoockii liber esset sub prælo, in quà hæc verba extant : Particulares opiniones Cartesii ventilare, alterius est operis & instituti. Tu modò remitte nobis nec verba nec promissa, sed excerpta illa & chartas quas tecum hinc abstulisti. Lacuna si quœ sit in generali sciographiâ hujus methodi, nos dabimus operam ut hic suppleamus, nisi tu suppleveris. Et hœc abunde sufficient hac vice. Particulares disputationes non curamus. Quid ergo ? ut ingeniose loquitur D. Maresius Ult. pat. p. 41 3. Mera convicia. Et sic constat totius libri edendi consilium ex voluntate Schoockii non pependise, qui optasset meas opiniones particulatim impugnare, quod longe honestius fuisset ; sed ex arbitrio Voetii, qui solùm voluit generatim in me scribi, & omnes locos communes suarum invectivarum explicari ad me traducendum; adeoque Voetium authorem ejus primarium meritò haberi.

Si hæ probationes, quæ confiant Actis manu Voetii scriptis & quæ non denegat, illi convincendo nondum sufficiant, nec mille | testes ad id sufficerent. Sed præterea declaravit Schoockius, se adhuc asservare Ideam præfationis, scriptam manu Voetii : & prœfatio illa continet ultra 60 paginas, estque totius libri portio maxime injuriosa. Idem declaravit de comparatione cum Vanino, quæ ipsis unicum est fundamentum me Atheismi insimulandi : nempe, quòd scripserim contra Atheos, & quòd Vaninus contra eosdem scribere finxisset,

  1. a. Omis : scilicet Reformatorum Lutheranorum, Pontificiorum. Voir p. 252, l. 20–22.