Aller au contenu

Page:Duhem - Le Système du Monde, tome X.djvu/317

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
314
LA COSMOLOGIE DU XVe SIÈCLE

præcise circulais ; unde nulla Stella describit circulum præcise ab ortu in occasum. Necesse est igitur nullum punctum fixum in octaua sphæra esse polum ; sed variabitur continue, ita quod semper alius et alius punctus instabiliter erit in loco poli. Recedunt igitur et appropinquant stellæ a polo [et] ad polum motu continuo.

» 2. Consideravi quod terra ipsa non potest esse fixa, sed movetur, ut aliæ stellæ. Quare super polis Mundi revolvitur, ut ait Pythagoras, quasi semel in die et nocte, sed octava sphæra bis, et Sol parum minus quam bis in die et nocte.

» Item consideravi quomodo alii poli debent imaginari æque distantes a polis Mundi in æquatore, et super illis revolvitur octava sphæra in die et nocte parum minus quam semel, et solare corpus distat ab uno polorum illorum quasi per quartam partent quadrantis, scilicet per gradus 23 vel prope ; et per circumvolutionem Mundi etiam circumvolvitur sphæra Solis semel in die et nocte parum minus, hoc est per sui circuli, ita quod in anno per motum diei unius est retardatio, et ex illa retardatione oritur Zodiacus.

» Punctus autem in octava sphæra, qui in loco poli Mundi motus ab oriente in occasum visas est, continue parum remanet retro polum, ita quod cum polum videtur circulus complevisse, punctus ille nondum circulum complétât, sed remanet a retro, tantum in proportione ad circulum suum in centum annis, vel quasi, quantum Sol remanet retro in die uno.

» Et sicut punctus unus sphæræ Solis semper remanet sub uno et eodem puncto octavæ, qui sub polo motus revolutionis ab occidente fixe persistit, ita punctus unus sphæræ terræ et Solis remanet cum polo Mundi fixe.

» Imaginor enim me esse in medio Mundo sub æquinoctiali ; sit terra a b c d (fig. 3), et in hoc a c, b d arcus terræ, et pone e in puncto sectionis ; dico terram super polis a, c fixis in terra moveri, et similiter super puncto e et opposito ei simul et semel ; nam super a, c movetur de oriente in occidens, et super e et ei opposito movetur in horizonte de accidente in oriens ; ita quod cum a pervenit in b, tune e pervenit in ds et ita consequenter.

» Octava sphæra codem modo movetur, sed in duplo velocius super polis suis a, c, quam e et opposito, sic, quod cum polus ejus a pervenit ad b, tunc b est in d [1] ; et quum [a] pervenit ad c,

  1. Le texte dit : a.