Page:Helvétius - Œuvres complètes d’Helvétius, tome 12.djvu/55

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
58
DE L’HOMME.

quod tyrannus procuret ut subditi imponant sibi invicem crimina, et turbent seipsos, ut amicus amicum, et populus contra divites, et divites inter se dissentiant ; sic enim minus poterunt insurgere propter eorum divisionem. Oportet etiam subditos facere pauperes ; sic enim minus poterunt insurgere contra tyrannum. Procreanda sunt vectigalia, hoc est exactiones multæ, magnæ ; sic enim cito poterunt depauperari subditi. Tyrannus debet procurare bella inter subditos, vel etiam extraneos, ita ut non possint vacare ad aliquid tractandum contra tyrannum. Regnum salvatur per amicos ; tyrannus autem ad salvandam tyrannidem non debet confidere amicis.

Texte 12 il ajoute :

Expedit tyrannus, ad salvandam tyrannidem, quod non appareat subditis sœvus seu crudelis : nam si appareat sœvus, reddit se odiosum ; ex