Page:Langlois - Le couronnement de Louis.djvu/22

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Addere consiliis nil nostrum est posse, nec ulli
Mortali potius Christus habere dedit :
Quae tibi corde Deus miseratus contulit, hortor,
Quantocius parens omnia perficias.
Filius, alme, tibi praedulcis moribus exstat,
Pro meritis qui quit regna tenere tua :
Hunc petimus cuncti, majorque minorque popellus,
Hunc petit aecclesia, Christus et ipse favet ;
Hic valet imperii post tristia funera vestri
Jura tenere armis ingenioque, fide. »
Annuit at Caesar laetus Christumque precatur,
Mittit et ad sobolem mox celerando suam.
Tempore namque illo Hludowic bonus Aquitanorum,
Ut supra cecini, regna tenebat ovans.
Quid moror? Extemplo patris pervenit ad aulam.
Gaudet Aquis clerus, plebs proceresque, pater.
Incipit haec iterum Carolus, per singula verba,
Dilectae proli narrat et exposuit :
« Nate, Deo care et patri populoque subacto,
Quem mihi solamen cessit habere Deus,
Cernis at ipse meam, senio properante, senectam
Deficere et tempus mortis inesse mihi.
Prima mei cura regni moderamina constant
Quae immerito mihimet contulit ipse Deus,
Non favor aut levitas humanae mentis adurguet
Quae tibi, crede, loquor, sed pietatis amor.
Francia me genuit, Christus concessit honorem,
Regna paterna mihi Christus habere dedit.
Haec eadem tenui, nec non potiora recepi,
Christicoloque fuit pastor et arma gregi.
Caesareum primus Francorum nomen adeptus,
Francis Romuleum nomen habere dedi. »
Haec ait et capiti gemmis auroque coronam
Imposuit, pignus imperii, sobolis :
« Accipe, nate, meam, Christo tribuente, coronam
Imperiique decus suscipe, nate, simul.