Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/215

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

zoz ` fatima ; au bc astnm.

sionem seu praestantiam actionis non pendere a tempore, sed a sola proportîone virium. Concedo etiam, si actiones inter se comparari debeant, primo spectari posse carum praestantiam (intensionem, potentias a quibus iluunt), deinde tempus in quod ducitur praestantia, velextensionem. Sed quod subjicis : his consequens esse actionem qfuae una hora eertum spatium absolvit, acquivalerc illi quae duabus horis idem absolvit, id non apparct. Tuam tamen conséquentiae probationcm videamus. llanc ita profers : Nam quatenus prior actio duplo promtior sive perfectior est priore, erit perfectio prioris dupla posterioris, verum cum posterior duplo excrceatur tempore, haec vicissim dupla erit prioris. ltaque compensatione facta erunt aequales inter se. Sed putem ego ex hujus conclusionis incongruitatc satis judicari posse, dchere latere vitium in praemissis. Ut vero conséquentiam distincte cxaminemus, sint duae actiones, prior absolvens unam leueam una hoea, posterior absolvens unam leucam duabus horis. Has ais esse aequales et assumis unum quod conccdo, rempe tempus posterioris esse duplum prioris ; sed assumis et alterum quod nego, rempe potentiam vel intensioncm vel praestantiam prioris esse duplam posterioris, nam secundum me est quadrupla, cum potentiae mihi sint in duplicata ratione veloeilatum : confunditur igitur potentia cum velocitate. Quod ut appareat clarius, duas propono diversas actionis résolutiones, unam ut actiones sint in ratione composita ’potentiarum et temporum, alteram ut sint in ratione composita elfectuum (seu spatiorum pèreursorum) et velocitatum. Quarum résolutionum diversitatem ut melius agnoscas, considerari opérae pretium erit quod vulgo neglectum est, uti duobus diversis modis intelligi potest actionis, extensio seu diffusio, ita totidem prodis posse sumi intensionem, quae cum extensione sibi respondente totam sestimationem absolvat. Nempe si extensio actionis sumatur seeundum tempus, tune intensio est potentia ; sin extensio actionis sumatur secundum locum, tune intensio est velocitas, quod in tota hac consideratione probe est notandum distinguendumque, et ni fallor neglectum contulit plurimum ad hujus doctrinae perturbationem. Satis enim manifestum est intensioncm sumtam uno sensu debere esse diversam ab intensione sumta alio sensu. Utrumque scilicet vœum est actiones esse in ratione composita potentiarum ac temporum impensorum, et esse in ratione composita velocitatum et spa-