Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/217

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

204 Scibnig an bc îšolbct.

utrinque ex Hypotbesi. Hoc ïconcedo. Ergo praestantia actionis ducta in tempus est idem. Hoc itidem concedo, si per praestantiam actionis intelligis velocitatem, nam elfectus seu spatia pèreursa sunt, ut saepe monui et per se constat, in ratione composita velocitatum et temporum ; unde cum idem pèreursum est spatium, etiam productum ex velocitatc in tempus est idem. Sed non concedo quod ponis, si per praestanliam actionis intelligas quod supra intelleximus rempe potentiam. Et ut jam dicta huc applicem, concedo si per praestantiam actionis intelligas eam intensionem quae cum extensione per spatium componit quantitatem actionis, seu si intelligas velocitatem : sed non concedo si per praestantiam actionis intolligas eam intonsionem (initio a nobis assumtam) quae cum extensionc per tempus componit quantitatem actionis, seu si intelligas potentiam. lta vides rursus ab hoc fonte perturbationem oriri. Sed argumentationem tuam in eo casu quo idem est spatium pèreursum, prosequamur : praestantia itaque (inquis) actionis A dueta in tempus ut 4 producit aequale praestantiae actionis B ductae in te’mpus ut 2. Erit igitur praestantia actionis A ad praestantiam actionis B ut 2 add seu reciproce ut tempora. Haec omnia bene se habent, si per praestantiam actionis intelligamus velocitatem. Sed hic jam iterum mutas sensum, cum denique concludis : Atqui firaestantia vel efficacia actionis respondet potentiae. Hoc nego de ea actionis praestantia quam hactenus in argumento isto tuo admisi, ea enim velocitas erat, quae non respondet potentiae, ut jam ostendi. Ergo nec concedo quod subjicis : potentiae idem efficientes sunt reciproce ut tempora, nam mihi sunt reciproce ut temporum quadrata, actiones vero itemque velocitates sunt reciproce ut tempora, cum idem est offectus.

Cum igitur jam videas, Vir Egregie, grande illud paradoxum, quod acquivaleant actiones uniformes quae idem diversissimis temporibus efficiunt* ), nulla ratione niti et potius confusioni potentiae velocitatisque esse inaedificatum, quas res in tantum esse diversas expositum est, in quantum diiïerunt tempus et locus ; jam puto libentissime illi à Te renuntiatum iri. »Et certe nunquam in tota rerum natura invenies, ut posito magnitudinemï) “lim flîanbc bcã flfianuferiptfl bat Qeiimig fioigmbcå bcmerit : Possunt duae actionea esse continuae idem praestantes, et taxnen quae longiori tempore fit, potior esse, si scilîcet magna temporis parte debiliter admodum agat ut quieti ait vicina.