Page:Pline le Jeune - Panégyrique de Trajan, trad. Burnouf, FR+LA, 1845.djvu/138

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Onerasti futuros principes ; sed et posteros nostros : nam et hi a principibus suis exigent ut eadem audire mereantur ; et illi, quod non audiant, indignabuntur.

LXX-IY. Nihil magis possum proprie dicere, quam quod dictum est a cuncto senatu : « 0 te felicem ! » Quod quum diceremus, non opes tuas, sed animum mirabamur. Est enim demum vera felicitas, felicitate 2 dignum videri. Sed quum multa illo die dicta sunt sapienter et graviter, tum vel in primis hoc : « Crede « nobis, crede tibi. » Magna hoc fiducia nostri, majore tamen tui diximus. Alius enim fortasse alium , ipsum se nemo deceperit ; introspiciat modo vitam, seque 3 quid mereatur interroget. Proinde dabat vocibus nostris fidem apud optimum principem, quod apud malos detrahebat. Quamvis enim faceremus quae amantes 4 solent, illi tamen non amari se credebant sibi. Super hæc precati sumus, ut sic te amarent dii, quemadmodum tu nos. Quis hoc aut de se, aut principi diceret mediocriter amanti ? Pro nobis ipsis quidem hæc fuit summa votorum, ut nos sic amarent dii, quomodo tu. Estne verum quod inter ista clamavimus ? « 0 nos felices ! » Quid enim felicius nobis, quibus non jam illud optandum est, ut nos diligat princeps, sed dii .4 quemadmodum princeps ? Civitas religionibus dedita , semperque deorum indulgentiam pietate merita *, nihil felicitati suæ 2 putat adstrui posse, nisi ut dii Caesarem imitentur.

LXXV. Sed quid singula consector et colligo, quasi vero aut oratione complecti, aut memoria consequi possim, quae vos, patres conscripti, ne qua interciperet oblivio, et in publica acta mittenda, et incidenda in 2 tere censuistis ? Ante orationes principum tantum , j. I/illemand. omittit pietate ct legit promerita, ex regiis, inquit, mss. Ferum in tribus Faitur, distinctis literis .pie merita.— 2. In priore edi-