Page:Plotin - Ennéades, t. II.djvu/588

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
538
NOTES ET ÉCLAIRCISSEMENTS.


Selon M. Jahn, dans le mythe de Platon, Jupiter représente Dieu ; Métis, l’intelligence divine ; Poros, la bonté des idées ; Vénus, leur beauté ; Penia, la matière, qui est laide est mauvaise ; l’union de Poros et de Penia, la participation de la matière aux idées ; l’Amour, l’âme humaine : « Concubitus Inopiæ cum Affluo causa et origo est humanæ naturæ, quique, mixtus ex Affluo et Inopia, ortus est dæmon Amor, ipsa est natura humani animi, qui, delibatus ex divina sive bona natura, commixtus est et impletus mortali materia sive deteriori natura. Itaque, quia ita nascitur animus ut, quamvis hærens et habitans in deteriori natura, aversus tamen ab ea, bonam naturam tanquam domesticam recuperare velit, amora ipso ejus naturæ continetur. Quid quod ipse animus est Amor ? etc. » (p. 70.)

Comme l’explication que Plotin a donnée du mythe de Platon est la plus célèbre et que tous les écrivains postérieurs l’ont reproduite en la modifiant plus ou moins, M. Jahn lui consacre une attention particulière dans la revue qu’il fait des diverses opinions émises sur ce sujet depuis Plutarque, et voici le jugement qu’il porte de notre auteur (p. 139) :

Nimirum Proclus pariter, ut Plotinus et Porphyrius, in hac de fabula nostra fuit sententia : Πενίαν esse materiam, Πόρον naturam divinam, rerum formas mente sua complectentem, et reapse πλήρωμα εἴδον (Cf. in Parm., t. V, p. 216), Ἔρωτα animum esse humanum, qui, quum ex natura divina delibatus inque materiam detrusus sit, penuriam suam explere studeat, et, si se philosophando ad divinam naturam applicet, ex inopia mortali (quippe ipse quoque natura πλήρωμα εἴδον factus) pristinas naturæ suæ divitias recuperare possit. — Universa ista sententia quum mihi quidem prorsus placeat, multa tamen in recentiorum Platonicorum ratione fabulæ explicandæ reprehendenda esse censeo. Ac primum quidem illi ingenio magnopere abusi sunt in rimanda significatione convivii illlus deorum, nectaris, quo se Porus inebriaverit, denique horti illius jovialis. Porro Plotinus in eo magnopere peccavit quod explicandæ fabulœ præsidia petivit ex mysticis recentiorum Platonicorum de Κρόνῳ placitis atque ex doctrina de duplici Venere in Platonis Symposio. Neque magis idem Platonis mentem assecutus est, quod quæ ille de dæmonum natura ex populari religione hausta fabulæ præmisit, non tam ad illustrandam Amoris naturam accomodata, quam per se serio dicta accepit. Jam capitalis ejusdem est error, quod Ἀφροδίτην interpretatur ψυχὴν, cui Ἔρως : non solum tanquam ἀϰόλουθος, sed