Page:Plotin - Ennéades, t. III.djvu/651

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
590
NOTES ET ÉCLAIRCISSEMENTS.

et definitum sit ; solos igitur numeros in rerum generibus fuisse ponendos, non quanti notionem admiscendam, quæ non in ipsos numeros, sed in res tantum numeratas cadat[1]. — Simili vitio etiam Qualis notionem laborare censuit, in quam, quum quatuor continuat species, habitum ac conditionem (ἕξις ϰαὶ διάθεσις (hexis kai diathesis)), potentiam (δύναμις (dunamis)), affectum (πάθος (pathos)), formam (μορφή (morphê)), diversissima collata sint ; præterea non definivisse Aristotelem quomodo attributa, quæ ad qualitatem pertineant, ab attributis istis quæ ipsam rei alicujus naturam constituant discernenda sint[2]. — Maxime vero sub Relationis categoriam congesta esse multa demonstravit, quæ ad diversa rerum genera pertineant : nam relata inter se nominari quæ aliquo modo inter se nexa sint, sed non esse expositum quis sit ille nexus, quæ ejus causæ ; insuper, quæ sint qualia, sæpe simul inter se relata esse, ita ut laxior sit et latior hujus categoriæ ambitus[3]. — Porro, quas categorias particulis Ubi et Quando indicari voluerit Aristoteles, eas nullas esse, quia indicent certam aliquam rem in certo aliquo loco vel tempore esse ; puras potius temporis et spatii notiones fuisse indicandas[4]. — Ultimes denique quatuor categorias, Habendi, Situs, Agendi, Patiendi, non minus esse ambiguas, quod qualia quoque et quanta attributa sua Habere dicantur, Situs et adformam et ad locura pertineat ; Agere denique et Pati aliquid diversis maxime rationibus dici ; fuisse igitur ascendendum ad universam motus notionem, et inde varias agendi patiendique species deducendas[5].

Sic igitur Aristotelis in definiendis categoriis consilium non certe perspexit, sed id certe vidit, quomodo his cogitationis initiis jam rectior via ipsarum rerum cognoscendarura indicata esset. Ipse vero iis quasi scalis usus est, quibus ad alliora ascenderet. Primum enim res omnes, quas sensu percipimus, et quæcunque de iis prædicamus, ad quinque genera retulit, tum alia eorum quæ mente tantum concipiantur, alia rerum sensibilium genera posuit. Essentiœ notionem secundum Aristotelem ita definit, ut materia et forma quasi composite sit[6] ; Quale et Quantum ad unum commune genus refert, et ita ab essentia discernit, ut iis non ipsam rei naturam constitui dicat, sed talia esse attributa, quæ ipsi rei notioni extrinsecus videantur accessisse et fortuiti magis quam necessarii speciem aliquam præ se ferant[7] ; Relationem veram tum demum fieri rectissime sensit, si mutuus causarum nexus inter

  1. Voy. p. 156-160.
  2. Voy. p. 167-176.
  3. Voy. p. 160-167.
  4. Voy. p. 176-179.
  5. Voy. p. 180-193.
  6. Voy. p. 255-260.
  7. Voy. p. 252, 267-290.