Page:Plotin - Ennéades, t. III.djvu/652

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
591
SIXIÈME ENNÉADE, LIVRES I, II ET III.

relatas ad se invicem res intercedat[1] ; Motus et Mutationis notione omnia vidit contineri, quæ vel agere aliquid vel pati dicantur[2] ; denique Tempus et Spatium vacuas esse formas docuit, quibus sensibilia omnia circumscripta sint[3] ; quæ generum summorum definitio quantum ad accuratiorem rei grammaticaæ cognitionem conferre possit, infra videbimus.

Intellexit vero id quoque, in Mente divina, cujus etiam nostri animi non sint expertes, discrimina, quibus quinque ilia rerum genera distineantur, nulla esse : nam in Mente nihil esse fortuitum, nihil alienum vel extrinsecus adscitum, sed omnia libera aliqua necessitate ex ipsa Mentis actione prodire. Primariam igitur notionem, quam de se Mens concipiat, Essentiœ esse, sed purioris istius, quæ non materia et forma composita sit, sed ipsa in se causant, quod sit, habeat[4] ; quale autem et quantum Mentis non esse attributa[5], sed quum una æterna Mens infinitam aliquam notionum atque idearum varietatem contineat, neque vero unquam natnram suam vere mutare possit, tantum hoc de ea prædicari posse, eam esse eamdem simul et diversam ; sic in quanti et qualis locum prædicata Ejusdem (ταὐτότης (tautotês)) et Diversi (ἑτερότης (heterotês)), jam a Platone indicata, successerunt, quæ notiones cogitatione quidem distinguantur, vere eædem sint[6]. Tum etiam viderat. Mentem neque in tempore neque in loco esse, neque ab alienis rebus impulsam agi ac pati, sed perpetuo sua vi, suo impetu moveri et simul sua natura immotam perstare. Remotis igitur agendi, patiendi, loci, temporis categorlis, Motus (ϰίνησις (kinêsis)) et Status (στάσις (stasis)) notiones in res intelligibiles transtulit, ita quidem, ut hæ quoque non per se sed cogitatione tantum diversæ sint[7]. Denique, quum cognovisset Mentem ad se tantum posse referri, quum alia omnia ex ipsa exoriantur et prodeant, relationi, quam ibi nullam esse ostendit, mutuum istum causæ atque effectus nexum substituit, quo Mens æterna sui simul causa atque effectue sit ; sed novum aliquod genus, quo hic nexus indicaretur, non induxit, quia jam in notionibus motus et status eum inesse intellexerat. » (Meletemata plotiniana, p. 25-28.)

Steinhart a en outre, sous le titre de Plotinus grammaticus, présenté sur les termes techniques employés par Plotin plusieurs considérations intéressantes, dont nous donnons la partie la plus

  1. Voy. p. 160-167, 252, 292, 303.
  2. Voy. p. 179-191, 290-300.
  3. Voy. p. 252.
  4. Voy. p. 215.
  5. Voy. p. 228-230.
  6. Voy. p. 218-219.
  7. Voy. p. 215-218.