Aller au contenu

Page:Revue de linguistique et de philologie comparée, tome 14.djvu/137

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
— 127 —

scilicet non confecto factas, corrigiis circa pedem alligatas, plantis pedum solummodo involutis, basibus nudis, utuntur.

« Palliolis vero laneis, scilicet atris, longis, usque ad cubitos in effigie penule fimbriatis, quos vocant saias, utuntur.

« Hæc est gens barbara, omnibus gentibus dissimilis ritibus et essentia, omni malitia plena, colore atra, visu iniqua, prava, perversa, perfida, fide vacua et corrupta, libidinosa, ebriosa, omni violentia docta, ferox et silvestris, improba et reproba, impia et austera, dira et contentiosa, ullis bonis inculta, cunctis viciis et iniquitatibus edocta, Getis et Sarracenis consimilis malicia, nostre gentis Gallice in omnibus inimica. Pro uno nummo tantum, perimit Navarrus aut Basclus, si potest, Gallicum.

« In campo tamen belli, probi habentur ; ad assiliendum castrum improbi ; in decimis dandis legitimi ; in oblationibus altarium approbantur. Per unumquemque enim diem ad ecclesiam Navarrus vadit ; aut panis, aut vini, aut tritici, aut alicujus substantiæ oblationem Deo facit.

« Hi vero turpiter vestiuntur, et turpiter comedunt et bibunt. Omnis namque familia domus Navarri, tam servus quam dominus, tam ancilla quam domina, omnia pulmentaria simul mixta in uno catino, nec cum coclearis, sed manibus propriis, solet comedere ; et in uno cipho bibere.

« Navarri pannis nigris et curtis usque ad genua, Scotorum more, induuntur.

« Navarri et Bascli, unius similitudinis et qualitatis, in cibis scilicet et vestibus et lingua utuntur ; sed Bascli facie candidiores Navarris approbantur.