Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/318

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée


parcus, publicæ avarus. Amicorum libertorumque, ubi in bonos incidisset, fine reprehensione patiens : si mali forent, usque ad culpam ignarus. Sed claritas natalium, & metus temporum obtentui, ut quod segnitia erat, sapientia vocaretur. Dum vigebat ætas, milirari laude apud Germanias floruit : proconsul Africam moderatè : jam senior, citeriorem Hispaniam pari justitiâ continuit, major privato visus, dum privatus fuit, & omnium consensu capax imperii, nisi imperasset.

Trepidam urbem, ac simul atrocitatem recentis sceleris simul veteres Othonis mores paventem, novus insuper de Vitellio nuntius exterruit, ante cædem Galbæ suppressus, ut tantùm superioris Germaniæ exercitum descivisse crederetur. Tum duos omnium mortalium impudicitiâ, ignaviâ, luxuriâ deterrimos, velut ad perdendum imperium fataliter electos, non senatus modò & eques, quîs aliqua pars & cura Reipublicæ sed vulgus quoque palàm mærere. Nec jam recentia sævæ pacis exempla, sed repetiâ bellorum civilium memoriâ, captam toties suis exercitibus urbem, vastitatem Italiæ, direptiones provinciarum, Pharsaliam, Philippos, & Perusiam ac Mutinam, nota publicarum cladium nomina, loquebantur, Propè eversum orbem, etiam cùm de principatu inter