Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/362

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée


Sed Otho, pontificatus auguratusque honoratis jam senibus,cumulum dignitatis addidit ; & recens ab exsilio reversos nobiles adolescentulos, avitis ac paternis sacerdotiis in solatium recoluit. Redditus Cadio Rufo, Pedio Blæso, Sevino Promptino senatorius locus, qui repetundarum criminibus sub Claudio ac Nerone ceciderant. Placuit ignoscentibus, verso nomine quod avaritia fuerat, videri majestatem : cujus tum odio, etiam bonæ leges peribant.

Eâdem largitione, civitatum quoque ac provinciarum animos aggressus, Hispaliensibus & Emeritensibus familiarum adjectiones, Lingonibus universis civitatem Romanam, provinciæ Bæticæ Maurorum civitates dono dedit. Nova jura Cappadociæ, nova Africæ, ostentui magis quàm mansura. Inter quæ necessitate præsentium rerum & instantibus curis excusata, ne tum quidem immemor amorum, statuas Poppææ per senatus consultum reposuit. Creditus est etiam de celebrandâ Neronis memoria agitavisse, spe vulgum alliciendi. Et fuere qui imagines

Neronis proponerent : atque etiam Othoni, quibusdam diebus populus & miles, tamquam nobilitatem ac decus astruerent, NERONI OTHONI acclamavit.