Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/374

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée


Vos quidem istuc pro me ; sed in discursu ac tenebris, & rerum omnium confusione, patefieri occasio etiam adversus me potest. Si Vitellio & satellitibus ejus eligendi facultas detur, quem nobis animum, quas mentes imprecentur ? Quid aliud quàm seditionem & discordiam optabunt ? Ne miles centurioni, ne centurio tribuno obsequatur : hinc confusi pedites equitesque, in exitium ruamus. Parendo potiùs, commilitones, quàm imperia ducum sciscitando res militares continentur. Et fortissimus in ipso discrimine exercitus est, qui ante discrimen quietissimus. Vobis arma & animus sit ; mihi consilium & virtutis vestræ regimen relinquite. Paucorum culpa fuit, duorum pœna erit. Ceteri abolete memoriam fœdissimæ noctis. Nec illas adversus senatum voces ullus unquam exercitus audiat. Caput imperii, & decora omnium provinciarum, ad pœnam vocare, non herclè illi, quos cum maximè Vitellius in nos ciet, Germani audeant. Ulli ne Italiæ alumni, & Romana verè juventus, ad sanguinem & cædem desposcerent ordinem, cujus splendore & gloriâ, sordes & obscuritatem Vitellianarum partium perstringimus ? Nationes aliquas occupavit Vitellius, imaginem quamdam exercitus habet : Senatus nobiscum est. Sic fit, ut hinc Respublica inde hostes Reipublicæ constiterint. Quid ? vos pulcherrimam hanc urbem, domibus & tectis, & congestu lapidum, stare creditis ? Muta ista & inanima intercidere ac reparari pramiscuè possunt :