Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/408

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée


Romæ, inquit, mures molas lingunt ; hic nobis curva corrigit. Quid in cubiculo suo faciat, nescio : etiam cœli scrutatut plagas, deus fieri vult. Parum est quod templum in Britanniâ habet, quod hunc barbari colunt, & ut deum orant. Αλωρου φιλατου χηιν.

Tandem Jovi venit in mentem, privatis intra curiam morantibus sententiam dicere, nec disputare. Ego, inquit, P. C. interrogare vobis permiseram, vos mera mapalia fecistis. Volo servetis disciplinam curiæ. Hic qualiscumque est, quid de nobis existimabit ?

Illo dimisso, primus interrogatur sententiam Janus pater : is designatus erat in Kal. Julias postmeridianus Cos. homo quantumvis vaser, qui semper videt αμα ωροοξω χι` οπισσω. Is multa diserte, quod in foro vivat, dixit, quæ notarius persequi non potuit : & ideo non refero : ne aliis verbis ponam, quæ ab illo dicta sunt. Multa dixit de magnitudine deorum : non debere hunc vulgo dari honorem. Olim, inquit, magna res erat, Deum fieri : jam fama

nimium fecisti. Itaque ne videar in personam, non in rem sententiam dicere, censeo, ne quis post hunc diem Deus fiat ex his qui αρχρης χατρπον εδουσιν : aut ex