Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/412

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Variæ erant sententiæ & videbatur Claudius sententiæ vincere. Hercules enim, qui videret ferrum suum in igne esse, modo huc, modo illuc cursabat : & aiebat. Noli mihi invidere, mea res agitur : deinde si quid volueris, invicem faciam : Manus manum lavat.

Tunc Divus Augustus surrexit sententiæ suæ dicendæ, & summa facundia disseruit. P. C. vos testes habeo, ex quo deus factus sum, nullum verbum me fecisse, Semper meum negotium ago. Sed non possum amplius dissimulare, & dolorem quem graviorem pudor facit, continere. In hoc terra marique pacem peperi ? Ideò civilia bella compescui ? Ideo legibus urbem fundavi, operibus ornavi ? Et quid dicam P. C. non invenio : omnia infra indignationem verba sunt. Confugiendum est itaque à me ad Messalæ Corvini disertissimi viri illam sententiam. Præcidit jus imperii. Hic P. C. qui nobis non posse videtur muscam excitare, tam facile homines occidebat, quam canis exta edit. Sed quid ego de tot acribus viris dicam ? Non vacat deflere publicas clades intuenti domestica mala.

Itaque illa omittam, hæc referam. Etiamsi Phormea Græce nescit ego scio. ENTIKONTONΥΚΗΝΔΙΗΣ senescit. Iste quem videtis, per tot annos sub meo nomine latens, hanc mihi gratiam retulit, ut duas Julias proneptes meas occideret, alteram ferro, alteram fame : unum abnepotem L. Syllanum. Videris Jupiter, an in caussa mala certe in tua, si hic inter nos futurus est. Dic mihi, Dive Claudi, quare quemquam ex his, quos, quasque occidisti, antequam de caussa cognosceres,