Page:Sénèque - Œuvres complètes, Tome 3, édition Rozoir, 1832.djvu/20

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

16 DE CONSTANTIN SAPIENTIS.

inetus incutit umbra, et personarum defonnitas, et depravata faciès ; lacrimas veroevocant nomina parum grata auribus, et digitorum motus, et alia, quæ impetu quodam erroris improvidi refugiunt.

V. Injuria propositum hoc habet, aliquem malo afficere : malo autem sapientia non relinquit locum. Unum enim malum illi est turpitudo, quæ intrare eo, ubi jam virtus honestumque est, non potest : injuria ergo ad sapientem non pervenit. Nam si injuria alicujus njali patientia est, sapiens autem nullius mali est patiens, nulla ad sapientem injuria pertinet. Omnis injuria dcminutio ejus est, in quem incurrit, nec potest quisquam injuriam accipere sine aliquo detrimento vel dignilatis, vel corporis, vel rerum extra nos positarum : sapiens autem nihil perdere p(*est : omnia in se reposuit, nihil fortunæ crédit, bonasuain solido habet, contentus virtute, quæ fortuitis non indiget. Ideoque nec augeri, nec minui pqtest ; nam in summum perducta incrementi non habent locum. Nihil eripit fortuna, nisi quod dédit : virtutem autem non dat ; ideo nec detrahit. Libéra est, inviolabilis, immota, inconcussa ; sic contra casus indurat, ut nec inclinari quidem, nedum vinci possit. Adversus apparatus terribilium rectos oculos tenet, nihil ex vultu mutât, sive illi dura, sive secunda ostentarçtur. Itaque nihil perdet, quod perire sensurus sit. Unius enim in possessione virtutisest, ex qua depelli nunquam potest :