Page:Sénèque - Œuvres complètes, Tome 3, édition Rozoir, 1832.djvu/22

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

18 DE CONSTANTIA SAPIENTIS.

ceteris precario utitur ; quis autem jactura movetur alîeni ? Quod si injuria nihil lædere potest ex his quæ propria sapientis sunt, quia virtute sua salva sunt, injuria sapienti non potest fieri.

Megaram Demetrius ceperat, cui cognomen Poliorcetesfuit : ab hoc Stilpon philosophus interrogatus, num quid perdidisset, «Nihil, inquit ; omnia namque mea mecum sunt. » Atqui et patrimonium ejus in prædam cessera t, et filias rapuerat hostis , et patria in alienam ditionem venerat, et ipsum rex circumfusus victoris exercitus armis ex superiore loco rogitabat. Ille vietoriam illi excussit, et se, urbe capta, non invictum tantum, sed indemnem esse testatus est ; habebat enim secum vera bona, in quæ non est manus injectio. At ea quæ dissipata et direpta ferebantur, non judicabat sua, sed adventitia, et nutum fortunæ sequentia : ideo non ut propria di* lexerat. Omnium enim extrinsecus affluentium lubrica et incerta possessio est.

Cogita nunc, an huic fur, aut calumniator, aut vicinus potens, aut dives aliquis regnum orbæ senectutis exercens, facere injuriam possit, cui bellum, et hostis ille egregiam artem quassandarum urbium processus, eripere nihil potuit. Inter micantes ubique gladios, etmilitarem in rapina tumultum, inter flammas et sanguinem stragemque impulsæ civitatis, inter fragorem templorum super deos suos cadentium, uni homini pax fuit.